- CAPITATA Caepa
- CAPITATA Caepaapud Plin. l. 19. c. 6. unum ex duobus caeparum genetibus, quae prima apud Latinos fuisse dicit, Unum, inquiens, condimentariae, quam illi Gethyon, nostri pallacanam vocat: alterum capitatae. Unde frustra est Vir Magnus, qui Not. ad Moretum contendit, nullum caepe esse, quod non sit capitatum: Gethyon enim sine capite. Et quidem caepae, quae ad semen servantur, in caput non crescunt et in longum caulem exeunt, quem tallam vocat Columella, l. 11. c. 3. Unde tallas, a caepis, distinguit Lucilius hôc versu.Flebile caepe simut, lacbrymosaque ordine tallae.Inter reliquas, quae simplex caput habent, nec subolibus adnatis propagantur, Graeci μονοκέφαλα et μονόκοκκα, Latini tustici Uniones dixêre, etc. Sed et porri duo genera, Capitatum et Sectivum, Graece. Κεφαλωτὸν et καρτὸν: de quo utroque, et de Caepis vide pluribus agentem Salmas. ad Solin. p. 1000. et 1168. virgilius in Moreto.Hinc siser et nomen capiti debentia porra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.